BENEDICTUS PP. XVI
LITTERAE APOSTOLICAE
MOTU PROPRIO DATAE
LATINA LINGUA
De Pontificia Academia Latinitatis condenda
Enimvero inde a Pentecoste omnibus hominum linguis locuta et precata est Ecclesia. Attamen christianae communitates primorum saeculorum linguam Graecam Latinamque affatim usurpaverunt, cum illis locis in quibus morabantur universalia essent communicationis instrumenta, quorum ope Christi Verbi novitas hereditati obviam ivit Romani et Hellenistici cultus. Romano Imperio occidentali exstincto, Romana Ecclesia non modo lingua Latina uti perrexit, verum etiam quodammodo custos eiusdem et fautrix fuit, sive in Theologiae ac Liturgiae, sive in institutionis et scientiae transmittendae provincia. 2. Nostris quoque temporibus Latinae linguae et cultus cognitio perquam est necessaria ad fontes vestigandos ex quibus complures disciplinae ceteroqui hauriunt, exempli gratia Theologia, Liturgia, Patrologia et Ius Canonicum, quemadmodum Concilium Oecumenicum Vaticanum II docet (cfr Decretum de Institutione sacerdotali, Optatam totius, 13). In hac praeterea lingua, ut universalis Ecclesiae natura pateat, typica forma sunt scripti liturgici libri Romani Ritus, praestantiora Magisterii pontificii Documenta necnon sollemniora Romanorum Pontificum officialia Acta. 3. In hodierno tamen cultu, humanarum litterarum extenuatis studiis, periculum adest levioris linguae Latinae cognitionis, quae in curriculis philosophicis theologicisque futurorum presbyterorum quoque animadvertitur. Sed contra, in nostro ipso orbe, in quo scientia ac technologia praecipuum obtinent locum, renovatum culturae et linguae Latinae studium invenitur, non illis in Continentibus dumtaxat quae proprias culturales radices in patrimonio Graeco et Romano habent. Id diligentius est animadvertendum eo quod non modo academiarum provincia et institutionum implicatur, sed ad iuvenes inquisitoresque etiam attinet, qui ex diversissimis Nationibus et traditionibus proveniunt. 4. Quapropter necessitas instare videtur ut linguae Latinae altius cognoscendae eiusque congruenter utendae fulciatur cura, sive in ecclesiali sive in patentiore cultus campo. Ut hic nisus extollatur et evulgetur, consentaneum prorsus est docendi rationes adhibere aptas ad novas condiciones et provehere item necessitudines inter Academicas institutiones et inquisitores, ut copiosum ac multiforme Latini cultus patrimonium efferatur. Ad haec proposita assequenda, Decessorum Nostrorum semitas calcantes, hasce per Litteras Apostolicas Motu Proprio datas hodie Pontificiam Academiam Latinitatis condimus, quae Pontificio Consilio de Cultura erit obnoxia. Eam regit Praeses, quem Secretarius iuvat et ii a Nobis nominantur, dum Consilium Academicum illis auxilium fert. Opus Fundatum Latinitas, quod Pauli PP. VI chirographo Romani Sermonis die XXX mensis Iunii anno MCMLXXVI est constitutum, exstinguitur. Decernimus ut hae Litterae Apostolicae Motu Proprio datae, quibus ad experimentum in quinquennium adnexum Statutum comprobamus, per editionem in actis diurnis “L’Osservatore Romano” evulgentur. Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die X mensis Novembris, in memoria Sancti Leonis Magni Papae, anno MMXII, Pontificatus Nostri octavo.
BENEDICTUS PP. XVI
Art. I
Pontificia Academia Latinitatis conditur, cuius sedes in Statu Civitatis
Vaticanae locatur, quae linguam Latinam et cultum promoveat extollatque.
Academia cum Pontificio Consilio de Cultura copulatur, cui est obnoxia.
Art. II
§ 1. Haec sunt Academiae proposita:a) ut linguae litterarumque Latinarum, quae ad classicos, Christianos, mediaevales, humanisticos et recentissimos pertinent auctores, cognitionem iuvet studiumque provehat, praesertim apud catholica instituta, in quibus vel Seminarii tirones vel presbyteri instituuntur atque erudiuntur. b) Ut provehat diversis in provinciis Latinae linguae usum, sive scribendo sive loquendo. § 2. Ut haec proposita consequatur, Academia studet: a) scripta, conventus, studiorum congressiones, scaenica opera curare; b) curricula, seminaria aliaque educationis incepta procurare, etiam iunctis viribus cum Pontificio Instituto Altioris Latinitatis; c) hodierna quoque communicationis instrumenta in discipulis instituendis adhibere, ut sermonem Latinum perdiscant. d) expositiones, exhibitiones et certamina apparare; e) alia agere ac suscipere ad hoc Institutionis propositum assequendum.
Art. III
Pontificia Academia Latinitatis Praesidem, Secretarium, Consilium Academicum ac
Sodales, qui Academici quoque nuncupantur, complectitur.
Art. IV
§ 1. Academiae Praeses a Summo Pontifice in quinquennium nominatur. Praesidis
mandatum in alterum quinquennium renovari potest. § 2. Ad Praesidem spectat: a) iure Academiae, etiam coram quavis iudiciali administrativaque auctoritate, sive canonica sive civili, partes agere; b) Consilium Academicum et Sodalium Congressionem convocare eisque praesidere; c) Congressionibus Coordinationis Academiarum Pontificiarum Sodalis loco interesse atque cum Pontificio Consilio de Cultura necessitudinem persequi; d) Academiae rebus agendis praeesse; e) ordinariae administrationi, Secretario opem ferente, atque extraordinariae administrationi, suffragante Consilio Academico necnon Pontificio Consilio de Cultura, consulere.
Art. V
§ 1. In quinquennium a Summo Pontifice nominatur Secretarius, qui in alterum
quinquennium confirmari potest.§ 2. Praeses, si forte absit vel impediatur, Secretarium delegat, ut ipsius vice fungatur.
Art. VI
§ 1. Consilium Academicum constituunt Praeses, Secretarius et quinque
Consiliarii. Consiliarii autem a coetu Academicorum in quinquennium eliguntur, qui confirmari
possunt.§ 2. Consilium Academicum, cui Academiae Praeses praeficitur, de maioris ponderis quaestionibus, ad Academiam attinentibus, decernit. Ipsum Rerum agendarum ordinem comprobat, quae a Coetu Sodalium tractanda erunt, qui saltem semel in anno est convocandus. Consilium a Praeside convocatur semel in anno atque quotiescumque porro id saltem tres Consiliarii requirunt.
Art. VII
Praeses, suffragante Consilio, Archivarium, qui Bibliothecarii partes quoque
agit, atque Thesaurarium nominare potest.
Art. VIII
§ 1. Academiam constituunt Sodales Ordinarii, qui numerum quinquaginta non
excedunt et Academici vocantur, quique studiosi sunt cultoresque linguae ac
litterarum Latinarum. Ii a Secretario Status nominantur. Cum autem Sodales
Ordinarii octogesimum aetatis annum complent, Emeriti fiunt.§ 2. Academici Ordinarii Academiae Coetui, a Praeside convocato, intersunt. Academici Emeriti Coetui interesse possunt, at sine suffragio. § 3. Praeter Academicos Ordinarios, Academiae Praeses, Consilio audito, alios Sodales nominare potest, qui “correspondentes” nuncupantur.
Art. IX
Aboliti Operis Fundati Latinitas patrimonium inceptaque,compositione editioneque commentariorum Latinitas addita,
in Pontificiam Academiam Latinitatis transferuntur.
Art. X
Quae hic expresse non deliberantur,
Codice Iuris Canonici et Status Civitatis
Vaticanae legibus temperantur.
© Copyright 2012 - Libreria Editrice Vaticana
Reproducimos para nuestros lectores la siguente traducción de la Buhardilla de San Jerónimo a continuación: |
10.11.12
Motu Proprio “Latina lingua”: el Papa instituye una Academia para promover el latín
A las 1:36 PM, por Buhardilleros
Categorías : General
Categorías : General
Presentamos
nuestra traducción del Motu Proprio “Latina lingua”, que ha sido
publicado hoy por la Santa Sede, por el cual el Papa Benedicto XVI, con
la intención de promover el conocimiento y el uso de la lengua latina,
instituye una Pontificia Academia de Latinidad.
***
Carta Apostólica en forma de Motu Proprio “Latina lingua” con la cual se instituye la Pontificia Academia Latinitatis
1. La lengua
latina ha sido siempre tenida en altísima consideración por la Iglesia
Católica y por los Romanos Pontífices, los cuales han promovido
asiduamente el conocimiento y la difusión, habiendo hecho de ella la
propia lengua, capaz de transmitir universalmente el mensaje del
Evangelio, como ya es afirmado con autoridad por la Constitución
Apostólica Veterum sapientia de mi Predecesor, el Beato Juan XXIII.
En realidad, desde
Pentecostés, la Iglesia ha hablado y ha rezado en todas las lenguas de
los hombres. Sin embargo, las Comunidades cristianas de los primeros
siglos usaron ampliamente el griego y el latín, lenguas de comunicación
universal del mundo en que vivían, gracias a las cuales la novedad de la
Palabra de Cristo encontraba la herencia de la cultura
helenista-romana.
Después de la
desaparición del Imperio romano de Occidente, la Iglesia de Roma no sólo
continuó valiéndose de la lengua latina, sino que se hizo, en cierto
modo, custodia y promotora de ella, tanto en ámbito teológico y
litúrgico, como en el de la formación y de la transmisión del saber.
2. También en
nuestros tiempos, el conocimiento de la lengua y de la cultura latina
resultan muy necesario para el estudio de las fuentes de las que se
sirven, entre otras, numerosas disciplinas eclesiásticas, como por
ejemplo, la Teología, la Liturgia, la Patrística y el Derecho Canónico,
como enseña el Concilio Ecuménico Vaticano (cfr Decr. Optatam totius,
13). Además, en esta lengua están redactadas, en su forma típica, para
evidenciar el carácter universal de la Iglesia, los libros litúrgicos
del Rito romano, los documentos más importantes del Magisterio
pontificio y las Actas oficiales más solemnes de los Romanos Pontífices.
3. En la cultura
contemporánea se nota, sin embargo, en el contexto de un generalizado
debilitamiento de los estudios humanistas, el peligro de un conocimiento
cada vez más superficial de la lengua latina, incluso en el ámbito de
los estudios filosóficos y teológicos de los futuros sacerdotes. Por
otra parte, precisamente en nuestro mundo, en que ocupan tanto lugar la
ciencia y la tecnología, se encuentra un interés renovado por la cultura
y la lengua latina, no sólo en aquellos continentes que tienen las
propias raíces culturales en la herencia grecorromana. Esta atención es
muy significativa ya que no concierne solamente a los ámbitos académicos
e institucionales, sino también a los jóvenes y estudiosos procedentes
de naciones y tradiciones muy diversas.
4. Es, por eso,
urgente sostener el empeño de un mayor conocimiento y un uso más
competente de la lengua latina, tanto en el ámbito eclesial, como en el
mundo más vasto de la cultura. Para dar relieve y resonancia a ese
esfuerzo, resultan muy oportunas la adopción de métodos didácticos
adecuados a las nuevas condiciones y la promoción de una red de
relaciones entre las instituciones académicas y entre los estudiosos,
con el fin de valorizar el rico y multiforme patrimonio de la cultura
latina.
Para contribuir a
alcanzar esos objetivos, siguiendo las huellas de mis venerados
Predecesores, con el presente Motu Proprio instituyo hoy la Pontificia
Academia de Latinidad, dependiente del Pontificio Consejo para la
Cultura. Es dirigida por un Presidente, ayudado por un Secretario,
nombrados por mí, y por un Consejo Académico.
La Fundación Latinitas, constituida por el Papa Pablo VI, con el Quirógrafo Romani Sermonis, del 30 de junio de 1976, se extingue.
La presente Carta Apostólica en forma de Motu Proprio, con la cual apruebo ad experimentum, por un quinquenio, el único Estatuto, ordeno que sea publicada en L’Osservatore Romano.
Dado en Roma, junto a San Pedro, el día 10 de noviembre del 2012, memoria de San León Magno, en el octavo año de Pontificado.
BENEDICTUS PP XVI
***
Traducción: La Buhardilla de Jerónimo
***